Latin
APPARATVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 392
Unproofread scanNot analysed yet
Vtinam Comandinus quispiam reperiatur, qui illud nitori suo restituat; Ego quidem nonnulla in ipsum notaui, trarslationemque restauraui, quę aliquando forsitansi opus fuerit edentur. Archimedi postea à multis attribuitur opusculum de Isoperi metris figuris, quod habes in Geometria practica Clauij, Theon Graecus Ptolemęi comentator illud Zendoro ascribit; cuiusuis sit egregium est monumentum, hoc loco legendum. Opuscula duo Archim. de Arenę numero, &de Insidentibus aquę, quamuis non sint pura Geometrica, possunt tamen nunc legi, vt omnia eius opera simul absoluantur. Extant pręterea Romę in Bibliotheca Medicea, Archim. opera duo nondum typis mandata, Lemmata, &de Sectione circuli, vtrunque nunc arabicè scriptum, quae vt latio donentur &publici luris fiant, Matheseos studiosi desiderant. Quinto loco succedunt Pappi Alexandrini Collectiones Mathematicę à Comandino translatę, &illustratę. vbi sciendum est in eo opere non omnia perfectè Geometricę demonstrari, vti sunt quadratura circuli, anguli dati diuisio, &c. Octauus eius liber ad Mechanicam pertinet, postea legi possunt sine vllo discrimine sequentes Authores, Mahometes Bagdadinus de superficierum diuisionibus, Ioannis Dee Londensis, &Comandini opera, in lucem editus; libellum hunc nonnulli putant Euclidis esse, nam teste Proclo in Euclidem, Euclides de Diuisione scripsit. Theodosij Tripolitę sphęrica, &Menelai Romani Triangula sphęrica, quorum doctrinam vnico volumine complexus est Clauius, addiditque tractatum de Triangulis planis, de Sinubus, Tangentibus, &Secantibus, omnia ad Astronomiam necessaria. Eandem doctrinam vnico opere tractat. F. Maurolycus vir acutissimus. Ioan. Buteo de antiquis circuli quadraturis. Heronis Alexandrini Introductiones in vniuersam Geometriam; hunc Iosephus Auria parauerat vt ederet. Ben Musa de figuris planis, &sphaericis, adhuc Arabicus asseruatur in Bibliotheca Medicea. Petri Antonij Cattaldi Geometrica transformatio. Vietae, &Marini Ghetaldi Apollonius rediuimus. his igitur authoribus Geometrica omnia continentur, quae hactenus humani ingenij acumen excogitare potuerit: omnia adeo admiranda vt ambigas magisne rerum naturam, an hominum solertiam mireris; atque haec omnia callere debet, qui pro dignitate Geometriam profiteri posse desiderat. Gometrae Practici. DErfectus Geometra non simplici Theorica contentus esse debet, sed vt reipubl. vtilis, &domi, &militiae esse possit, sequentes etiam authores, qui praxim continent callere debet. Geometras verò practicos eos intelligo, qui non puram quantitatem abstractam considerant, sed eam in rebus materiatis, &sensibilibus in ordine ad praxim, seu ad mensurationem considerant, vt altitudines turrium, latitudines fluuiorum, &c.