Latin
40
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 40
Unproofread scanNot analysed yet
At vero ascensio alicuius puncti Eclypticae, vel alicuius stellae, similiter est arcus aequatoris à sectione verna, seu ab Arietis initio versus Orientem, seu secundum figiorum ordinem, &sequelam, vsque ad horizontem computatus, dum punctum illud, vel illa stella est in horizonte, vel oritur. idem proportionaliter de caeli mediatione, ac descensione eiusdem puncti, vel stellae intelligendum est. Porrò Ascensio, &Descensio duplex est, recta, &obliqua. Recta est, quę fit apud horizontem rectum, seu in sphaera recta: obliqua, quae in obliquo horizonte, seu obliqua sphaera. Est autem aduertendum Ascensiones, &Descensiones rectas aequales esse caeli meditationibus; Meridianus enim apud quem perficiuntur mediationes, est instar recti horizontis, idest, eodem modo se habet ad aequatorem, quo horizon rectus; quia vterque angulos rectos cum aequatore efficit: imo meridianus omnis coincidit cum aliquo horizonte recto. Haec verò fusius explicare est alterius loci, vbi videlicet agitur de ijs rebus, quarum Ascensiones, Descensiones, Mediationes considerantur, vt sunt Eclyptica, necnon ortus, &Occasus stellarum. De Zodiaco.