Latin
Cap. VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. ODIACVS vox graeca est: ζωδίακος enim graecè dicitur à nomine E ζωδιον, quod animalculum significat. Et quoniam in Zodiaco collo. cata sunt animalia illa Aries, Taurus, &c. ideo appellatus est à Graecis ζωδιιακος. A Latinis autem dicitur signifer maximè à Poetis, quod in eo animalia illa, quae etiam signa dicuntur, existant. nominatur etiam circulus obliquus, quia vt videre est in sphaera materiali, obliquus, seu trasuersus est ad alios circules inuicem parallelos, idest, ad aequatorem, Tropicos, &Polares. Est autem Zodiacus circulus maximus, vel potius Zona, aut Armilla quaedam latitudinam habens 12. graduum, &secundum nonnullos 14. quem linea Eclyptica bifariam in longum secat, sic dicta ab Eclypsibus, quae aut in ea, aut apud eam fiunt: dicitur etiam à Ptolemaeo circulus qui per medium signorum est, est autem Eclyptica circulus maximus cuius centrum congruit centro mundi, eiusque poli distant à polis mundi gra. 23. 1/ vnde, &ipsa declinat ab aequatore, seu facit angulum cum ęquatore hac tempestate grad. pariter 23. 1/ hanc autem Eclypticae ac Zediaci obliquitatem primus obseruauit Anaximander Thaletis successor, anno ferè 700. ante humani generis salutem, vt constat ex nostra clarorum Mathematicorum Chronologia, quam cum locis Mathematicis apud Aristotelem edidimus. Eclyptica autem propriè est via, &orbita solis, quam ipse proprio motu centroque suo perpetuo terit: Quapropter cum Astronomi inquirere volunt maximam eclypticę declinationem, quę mensuratur in Coluro solstitiorum obseruant meridianam seu maximam solis altitudinem supra horizontem, circa solstitium aestiuum per Quadrantem nostrum Astronomicè collocatum.