Latin
414
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 414
Unproofread scanNot analysed yet
AD huius Apparatus perfectionem addendam esse censeo Clarorum mathematicorum Chronologiam, quam cum locis mathematicis Ari totel. iam edidimus; non modicam . n. vtilitatem studijs afferre longo vsu, &experientia didici, nosse quibus temporibus, ij Authores scripserint, quibus operam &studium impendimus. quod optimè ij etiam norunt, qui suauissimum eruditionis studium vna cum Philosophia coniungere solent. Enimuero non paruum videtur inconueniens, authorem quempiam sedulo versare, eumque quo saeculo floruerit, ac scripserit, hoc est, quibus scriptoribus sit iunior, quibus contemporaneus, quibusque senior extiterit ignorare. Ego quidem eius sum Genij, vt nullum vnquam opus legendum aggrediar, quin mihi prius Authoris ipsius tempus, vtcunque constiterit; consule igitur nostram clarorum Mathematicorum Chronologiam vna cum locis Mathematicis Aristotelis editam, ne eam iterum hic imprimendo, actum agamus. LAVS DEO.