Latin
ECHOME
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 415
Unproofread scanNot analysed yet
ECHOME SIVE DE NATVRA ECHVS GEOMETRICA TRACTATIO, Publicè habita à quodam Academico. Prolusio, &occasio commentationis. VPERIORI Autumno, cum in scholis Haleyonia essent, relicta in vrbe Philosophia, in suburbanum relaxandi animi, ac purioris caeli captandi gratia concesseramus. eumque simul nonnulli suauioris Musae comites deambulatum issemus, accidit vt ex nostris quidam Musica, simulque clariori voce praeditus, carmen quoddum altius modularetur. &ecce tibi, carmen idem, ex quadam satis remota turri, continuo pari suauitate recantatum excepimus. primo putatum est sodalium aliquem inibi latentem ioculariter, ac blandè nobis illusisse. tandem iterata, atque iterum relata modulane, illa deprehensa est, quae nec reticere loquenti Nec prior ipsa loqui didicit resonabilis Echo pergratas nostrarum vocum imagines reddidisse. diutius igitur illius suauitate detenti, varij varios cantus ei recinendos accinebamus. cùm interim Geometria, quam simul cum reliqua Philosophiae familia in vrbe reliqueramus, se nobis iterum eomitem praebet, grateque suadet minimè instituto nostro, relaxationiuè obesse, si latentem Echus naturam indagaremus, quandoquidem id philosophandi genus, iucundis per amaena collium, &vallium ambulationibus obiri possit. Ego itaque veluti Pan alter, petus, per syluas, hac illae vociferans Echum persequi, &captare; ipsaque nostris votis respondente, ipsi pulsati colles clamore resultant -emitu nemus omne remugit perscGGg persequebar, inquam, captabamque, contemplabar videlicet locorum resonantium positionem, figuram, qualitatem, quae hanc vocis imaginem effioxissent. atque ni fallor, Panos instar Echum deprehendi, naturam eius videlicet, causasque peruestigaui. Pan enim, vti tradunt Mythologi, fuit vir doctus, qui primus Echus causam inuestigauit, ductusque suauitate noscendi, diu collibus, montibusque quasi Echum persequens oberrauit. vnde ipsum eam diperijsse vetus fabula emanauit.