Latin
ECHOME
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 416
Unproofread scanNot analysed yet
quae igitur tunc temporis de hoc vocis simulacro, Geometriae ope commentata sumus, ea nunc in medium allata, non iniucunda fore speramus. quae vt ordine tradantur, opus est morem Mathematicorum, sonnulla praemittere, ac primò definitiones aliquot, quarum prima erit ipsius Echus nominis Etymon, nomina enim teste Platonis Cratylo, quaedam sunt perbreues rerum definitiones. Definitiones. PRima erit ipsius nominis definitio, seu Etymologia. Echo Graecè decitur Hχω, à verbo Ἠχεω, idste, resono, vnde Latinis aptè redditus resonantia. Poetae Latini eam modo Echo, modo imaginem vocis appellant. sic Virgil. Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago Philosophis vox reflexa, repercussa, reciproca etiam dicitur. hinc ad ipsius definitionem commodius iam transire licebit. Secunda. Echo enim nihil aliud est, quam voxarticulata, aut modulatus sonus reflexus, hoc videlicet modo, cum vox nostra prolata, ac motu aeris quoquouersus delata, obiecto directè corpori plano, cauoue, ac satis laeuigato occurrens, inde pilae instar ad nosmet reuertitur. vbi distinguendum est inter Bombum, &EchumTertia. Bombus enim est quidem sonus reflexus, sed ob defectum alicuius circunstantiae, ex ijs, quae necessariae sunt ad Echum perficiendam, confusus &inarticulatus. Echo autem propriè est, quae voces articulatas, aut modulatas distinctè restituit. Cuius naturam, vt melius perscrutemur, animaduertimus non solum communi Physiologia, sed praeterea opus esse eam legibus Geometriae, atque adeo linearibus demonstrationibus subijcere. more videlicet Opticorum, qui visionis, atque illuminationis naturam per lineas &angulos optimè solent explicare. quod si id cuipiam nouum, ac mirum videatur, non tamen impossibile videri debet, cum enim haec resonantia fiat per reflexionem, reflexio autem omnis fiat per lineas, &angulos meritò eam lineis, &angulis reserendam esse duximus. sed in primis exponendae sunt sequentes definitiones. ernon Quarta. Sonorum, siue Canorum nobis hic est omne corpus sonum, aut xocem primam emittens. Quinta. linea recta sonora, seu vocalis est ea, secundum quam vox in directum propagatur. Quod praeterea sonus in aere aperto, ac libero quoquouersus per lineas rectas diffundatur, hisce rationibus palam fiet; quarum prima sit ab experientia; nam multo melius ad omnes plagas sonum audimus, cum inter nos, &sonorum nihil directè interponitur, quod eius directae ad nos productioni obstet, quam cum quippiam interijcitur.