Latin
Theorema V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 427
Unproofread scanNot analysed yet
Vratio enim propagationis, vti supra explicauimus, continet etiam durationem primariae vocis, quia sonante illa simul fit propagatio, &praererea continet durationem vocis reflexae, sed duratio vocis reflexae est aequalis durationi vocis primariae, cùm vna, &eadem sit prima &reflexa. tota igitur propagatio constat in hoc casu ex duabus durationibus aequalibus, &inuicem continuis, idest, ex duratione primariae vocis, &reflexae. quare tota simul erit dupla tam primae, quam reflexa vocis. vera igitur est propositio. Consectarium. X quibus sequitur in ea Echo, quae non statim post primam vocem, E sed aliquanto post resonat, durationem propagationis esse plusquam duplam primariae. &quidem tanto plus, quantum est illud temporis, quod inter primam, &reflexam vocem interlabitur. è contrario etiam deducitur, in ea Echo, quae non repetit primam vocem integram, durationem propagationis esse minorem quàm duplam primae durationis; quoniam in hoc casu prior pars vocis reflexae superuenit voci primae adhuc perseueranti, à qua impeditur ne audiri possit, vt melius mox explicabitur. Cur Echò aliquando repetat vltimas tantum syllabas. Theo. X. *D vsu venit, cum plures syllabas Echo accinimus recinendas, quàm ipsius ferat distantia; tunc enim priores syllabae prolatae, priores etiam reuertuntur. quae quoniam distantia minor est, quam par sit, ideo pertingunt ad Sonorum, nondum tono primariae vocis remisso, à quo opprimuntur ne audiri distinctè possint. extincto autem primae vocis tono subsequuntur vltimae syllabae, quae proinde, ablato iam primae vocis impedimento, Solae distincteque exaudiuntur. considera in prima figura verbum, Dominus, quod in primaria voce scribitur, seu imprimitur in aere praepostere, seu Hebraeorum more: in secunda, seu reflexa scribitur recto ordine, ac more nostro. in nostro igitur casu prior syllaba reflexa Do confunditur cum vltima primae vocis nus; quare duae syllabae minus, posteriores ex reflexis, solae sine concursu vllius syllabae primariae vocis exaudiri possunt. Sis Sit sonorum simul cum alio Audiente in maxima distantia à Reflectente, abeantque in contrarias partes aequalibus interuallis, Sonorum quidem recta à pariete, Audiens autem ad parietem, Sonorum nusquam amplius Echum, Audiens verò vbique exaudiet.