Latin
Theorema XI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 428-2
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema XI. Ausam huius libet primò explicare hac similitudine. imaginemur lineam vocalem esse instar funiculi, qui in dato casu incipiat ab ore Sonori, tendatque normaliter in parietem, vbi per trochleam ibi affixam reuolutus, reuertatur iterum ad locum Sonori, vbi Audientis auribus religatus desinat: in hac enim maxima distantia linea directa aequalis est reflexae, per. 6. Theorema. iam manifestum est, si Sonorum abiens recta à pariete secum traxerit ore funiculum, tracturum quoque ipso funiculo Audientem versus parietem; tantumque futurum Sonori recessum, quantus Audientis accessus. cùm igitur hac ratione Sonorum semper recedat à fine lineae actiuitatis, Audiens verò sit semper in extremo eiusdem lineae, necessario sequitur Sonorum nusquam amplius Echum, Audientem vero vbique audire posse. Idem Geometricè sic; sint vt in figura Sonorum A, &Audiens C, simul, in maxima distantia à pariete B. linea actiuitatis sit ABC. recedat Sonorum quouis spatio AD, Audiens vero accedat pari interuasuallo CE. dico Sonorum non amplius Echum, Audientem vero auditurum. sumatur FB, aequalis ipsi AD vel CE. quia igitur DF, &AB, sunt aequales, necnon FBE, BEC; erunt per 2. pronunt 1. Euclid. totae DFBE, ABC, aequales; quapropter Sonorum in D, abest ab E, extremo lineae reflexae vbi definit Echo, Echum igitur non audiet. Audiens autem semper erit in E, quo Echo pertinet, eam igitur audiet. Corollarium. De deceptionibus ab Scho reciproca, YT haec nostra Echometria assimilis sic Opticae, non desunt ei suae dereptiones, &fallaciae. &primò quidem in hac prima Echo reciproca.