Latin
Theorema XI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 435
Unproofread scanNot analysed yet
postea vtraque iterum ex locis C, D, reflectetur versus Sonorum per lineas CA, DA, secundum angulos pariter semirectos; qua ratione eandem vocem referent ad Sonorum A. Porrò claritatis huius angularis Echus maioris, quam plani reflectentis, causam esse puto plurium reflexarum linearum vnionem seu concursum ad idem Sonorum A, vt consideranti &comparanti figuram hanc cum superioribus figuris planorum reflectentium, facilè patebit; ex plano enim paucissimae lineae reuertuntur ad eundem locum A, vt propterea admittendae sint aliae propiores normali, quae neque cum ipsa, neque inuicem concurrunt ad A. ex quibus etiam manifesta est causa cur clarissimae Echus ex aduersis fluminum ripis resonent, quia videlicet resonant ex angulis aquae ac ripae ad sonorum, vt plurimum è regione anguli eleuatum. sed vide quae supra vbi de interuallo inter Sonorum &reflectens, annotauimus. Sed hic dubitatur cur in concursu linearum reflexarum CD, &DC, cum normali AB, non fiat Bombus; verùm respondetur, sicuti diuersa lumina impermixta eundem aerem illuminant; &sicuti in eadem aqua contrarij &concurrentes circuli, &tamen impermixti tendunt in partes contrarias, idem accidere etiam sono. quod etiam experientia ab ipsa Echo desumpta confirmatur; nam si Sonorum sit longe à pariete, Audiens autem alter propè parietem, audiet vtramque vocem simul distinctè, primam scilicet, &reflexam. oportet autem in eo casu, primariam vocem ob distantiam sonori satis magnam ab audiente, esse adeo remissam, ac tenuem, vt reflexam minimè offuscare aut opprimere valeat. Conuexum rectiplanum, vti est angulus conuexus domorum ineptissimum est ad Schum. Theorema XVIII. Atio est eadem, quae in Sphaerico conuexo. vt in eadem praecedenti Afigura, sit conuexus angulus CBD. Sonorum sit in H. vnica erit perpendicularis HB; reliquae omnes quales sunt HC, HD; magnopere in partes diuersas, &alteras, ob aequalitatem angulorum incidentiae, &reflexionis disperguntur. quare neque propiorens ipsi normali, eam iuuare poterunt ad Ethum resonandam. Hactenus de Echo Monophona, reliquum est nunc de polyphona agere. Dè Echo Polyphona, siue Multiplici. PRofectò iucunda aequè ac mirabilis est natura Echus vniuersim, verum Eillius maximè, quae non semel tantum nostras voces repetit, sed easdem etiam eleganter, concinneque solet saepius ingeminare.