Latin
Theorema XI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 436
Unproofread scanNot analysed yet
vt propterea tum antiquis, tum etiam recentioribus Scriptoribus digna sit habita, quae memoriae literis consignaretur; Lucretius enim poeta antiquissimus, sic de ea cecinit; Sex etiam, aut septem locae vidi veddere voces, Vnam cùm faceres: ita colles collibus ipsis Verba repulsantes iter abant dicta referre postea Plinius lib. 36. cap. 15. haec habet; in vrbe Cyzici iuxta portam quandam, Turres septem acceptas voces numerosiore repercursu multiplicant: nomenque huic miraculo Echo est. Olympiae autem arte, mirabili modo, in portieu, quod ob id Heptaphonon appellant, quoniam septies eadem vox redditur demum Paussanias in Corinthiacis alterius sic meminit, apud Hermonienses porticus est, quam Echus incolae vocant, eius ea natura est, vt missa vox, vt minimum triplicet. Recentiores nonnulli aliam adhuc magis miram tradunt audiri propè Mediolanum, in villa cui nomen Simoneta, quae magno audientium stupore, eandem vocem, &quidem dissylabam, vti, Arma, vigeties replicet. sed hoc mihi videtur improbabile, nulla enim vox humana tantae durationis est, quanta opus est in quadraginta syllabis distinctè proferendis. quare cognita re diligentius, comperio sexies, vel septies Echum fieri; reliqua autem in Bombum degenerare. Ego tandem cum aliquando varias Echus, simul cum meis sodalibus oblectandi animi causa indagaremus, vnam pentaphonam, quae scilicet quinquies concinnè admodum nostras voces recantabat, inuenimus ad quam subinde adhibitis etiam soneris instrumentis, tibijs, tubis, tympanis accedere solebamus, vt eam suauiter nostras modulationes recantitantem iucunda animi oblectatione, auscultaremus. atqui multo nunc iucundius forè existimo, admirandi huius affectus causam aperire, Multiplicis Schus causam aperire.