Latin
Theorema XIX
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 437
Unproofread scanNot analysed yet
prima igitur rupes A, vocem missam primò repetebat; seese se cunda B, secundo; tertia C, tertio, &iss T AβEV caeterę, statim vna post alteram, eandem vocem ingeminabunt. Erant Illi enim singulae rupes singula Reflectentia respectu eiusdem Sonori, eratque situs eorum conueniens. verum quia variae erant distantiae à Sonoro F, fiebat vt propior citius, secunda paulò tardius, &sic deinceps vsque ad vltimam resonarent. ex quibus patet nihil aliud esse multiplicem Echum, quàm plura Reflectentia cum diuersis distantijs ab eodem Sonoro. Caeterum quae hactenus disseruimus ad theoriam pertinent. quae vero sequuntur etiam ad opus &praxim. Problema I. Dati Sonori lineam actionis reperire. YD experimento disces, tanta est enim linea actionis, quanta est maxima distantia, ex qua vox tua ab alio audiri poterit. vel absque auxilio alterius, sed tantum auxilio ipsius Echus: si enim à pariete tibi resonante eousque paulatim recedas donec vltimo Echum exaudias, erit distantia haec dimidia lineae actionis vt ex 6. Theo. apparet. Dato quouis Reflectente, &quouis Sonoro, locum reperire vnde Sonorum sibi Echum eliciat. Problema II. PRimò Sonorum constituendum est in eo loco, vnde vocalis eius linea hormaliter Reflectenti occurrat. Secundo, in tanta ab eo distantia, quae maior non sit iemisse lineae actionis inuentae ex Probl. praecedenti, nec miner 24, passibus geometricis. His enim praehabitis, palam est ex 3, 5, 6, Theorematibus, Echum nostras voces alternaturam esse; sicque ex quolibet pariete Echum audire poterimus. Adato quolibet plano pariete Schum obliquam elicere.