Latin
Problema III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 438
Unproofread scanNot analysed yet
Problema III. COnorum, &Audiens in diuersas parietis partes vtrinque abeant, ita Q vt vterque obliquè parietem medium, necnon quantum fieri potest ad angulos aequales aspiciant; sicuti secunda figura indicat; vbi ex Sonoro A, linea Sonora AB, in parietem DBE, obliquè incidens reflectitur ad Audientem C, per lineam BC, fiuntque anguli incidentiae ABD, &reflexionis CBE aequales, quare per 12. Theor. Audiens in C, audiet Echum ipsius A, hoc est audiet vocem eius reflexam. &poterit aliquando etiam audire primariam. Eodem modo facilè erit Echum secundariam, tertiariam, &c. ex Theoconstruere. Schum circularem construere. Probl. IV. D hanc pulcherrimam constructionem opus est duobus planis parieAtibus inuicem parallesis fatis magnis, satisque inuicem distantibus. in horum alterius senestris Sonorum simul cum alijs auditoribus collocandi sunt: Sonorum quidem in medio, alij vero auditores circa ipsum in gyrum. alter autem paries erit pro Reflectente. quibus paratis, (ex dictis ad 5. definit.) vox Sonori non solum normaliter incidet in oppositum Reflectens, sed etiam circunquaque obliquè, &in eadem distantia à normali, id est, ad sinistram, ad dexteram, sursum, deorsum aequè longè à perpendiculari. quare etiam obliquè reflectentur per plurimas lineas in diuersas partes per angulos aequales angulis incidentium, vnde &ad priorem murum reuertentur, in quo Sonorum, &alij circa ipsum audientes siti sunt. linea igitur normalis reuertetur ad ipsum Sonorum; aliae verò ad alios auditores ipsum satis longè circundantes, ac proinde ij omnes proprias Echus exaudient. vt patet ex Consectario Theor. 12. &partim intelligi potest ex figura eiusdem; in qua sicuti duas Echus dextram, &sinistram ab eodem Sonoro A, ad auditores C, H, depingimus; sic etiam innumeras alias ex plurimis punctis eiusdem parietis circa D in eundem orbem cum B, E, sitis, concipere debemus reflexas ad alios auditores circa ipsum A, in circulum in fenestris alterius parietis simul cum A, sonoro, constitutos. Dato loco Sonori, vna cum eius linea actionis, ei Ref lectens Echum construere. Problema V.