Latin
Problema VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 440
Unproofread scanNot analysed yet
priori tamen modo, Echo euadet ignaris mirabilior, quòd tunc minimè agnoscant multitudinem Reflectentium, putentque esse vnum tantum, atque vnam tantum Echum, quae saepius miro quodam modo, reflectat. quod si ex diuersis partibus exaudiatur reflexio, manifestiora euadunt plura Reflectentia, &plures Echi; quapropter cognita multiplicis resonantiae causa, ijdem nihil amplius mirantur. Tandem illud non omittam, distantias horum Reflectentium non videri seruare eandem inter se proportionem arithmeticam, ita vt distantia secundi Reflectentis sit omnino dupla distantiae primi, &distantia rertij sit sesquialtera distantiae secundi; &distantia quarti, sit sesquitertia distantiae tertij. sed videntur semper magis decrescere, &minui, quo longius abeunt, idest, secunda distantia est paulo minor quam dupla primae, &distantia tertia est paulo minor quàm sesquialtera secundae; pariter distantia quarta adhuc multo minor est quàm, vt sit sesquitertia tertiae; &sic deinceps. quod fortè inde prouenit, quod vox quo longius propagatur eotardius propagatur: tardius autem propagatur eadem de causa qua caeterae actiones naturales in progressu debilitantur; fit enim vox cum quadam aeris motione violenta, violentae autem motiones solent cirò debilitari ac remitti. ob hanc igitur tarditatem minori opus est distantia, vt possit vox reflexa, primaria iam extincta, reuerti ad Sonorum, ALITER MECHANICE. Construatur Reflectens mobile, ac gestabile ex asseribus (Tabulatum enim satis planum ex asseribus, non secus ac paries Echum resonat) illud deinde à loco Sonori adeo longe, atque in eo situ erigatur, vt inde vnam tantum syllabam reflectat. hinc postea eo vsque transferatur, donee duas syllabas, seu verbum dissyllabum repetat. tertio adhuc vlterius seponatur. vnde trisyllabum verbum resonet; &sic deinceps prout numerosiorem Echum construere placuerit. notentur autem loca ex quibus Reflectens mobile reflectebat, vnam, duas, tres, &c. syllabas; atque in ijsdem locis totidem stabilia Reflectentia ijsdem legibus quibus superiora construantur: quae si erratum non fuerit erunt eadem cum ijs quae superius reperta sunt. nihil igitur aliud de his dicendum superest, quam quod de illis dictum est. Colophon. De Scho submissa, ac taciturna. VActenus N.N. Echum Sonoram, atque apertè respondentem insequentes, quantumuis syluestrem &fugientem, nihilominus tamen deprehendimus, atque in conspectum vestrum adduximus. quod quidem, si vobis, (vt prae vobis fertis,) iucundum, gratumque contigit spectaculum, iucundius multo gratiusque accidere necessa est, Echum alteram penè taciturnam, ac omnino non vt prior, rudibus in antris, concauisque specubus abditam, sed mirum? in laeuigatis ac concauis Speculis mirè latitantem, tandem inuentam, captamque, atque è suis latebris in publicum euocatam, hodie pro libito conspicere. Hanc igitur nunc post priorem alteram, veluti in triumphum vobis spectantibus traducemus. primus Hector Ausonius Venetijs, &postea. Ioan. Bapt.