Latin
Problema VI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 439-2
Unproofread scanNot analysed yet
Problema VI. Echum polyphonam construere. PRimo in planitie quapiam satis magna, eligatur locus Sonori: postea ex praecedenti Probl. construantur plura ad eum locum Reflectentia, cum diuersis ac talibas ab eo distantijs vt primum, seu quod ei propius fuerit. Echum monosyllabam resonet: secundum quod ferè duplo dist bit, dissyllabam: tertium quod quasi triplo aberit, trisyllabam. &sic deinceps prout libuerit Echum efficere numerosiorem. ea igitur totuplicem Echum constituent. quot ipsa erunt Reflectentia; repetentque singula vnam eandemque syllabam, continuò post alteram. toties quot ipsa sunt, vt ex demonstratis constat. Porrò Reflectentia hac ratione. &ordine constructa Echum efficient, vt ex ipsa constructione patet, polyphonam quidem, sed monosyllabam: quanuis enim secundum possit repetere duas syllabas, &tertium tres, &c. quia tamen primum vnam tantum redere potest, ideo necesse est, reliqua ei accommodari, vt vnam eandemque cum eo pariter resonent. quod si velimus Echum polyphonam dissyllabam, quae scilicet verbum dissylabum referat; construendum est ex praeced. Probl. primum Reflectens, quod sit dissyllabum, cuius distantia erit, ferè 46, passuum. secundum vero cuius distantia sit paulo minor quàm dupla praecedentis, &reliqua eadem ratione. si verò velimus Echum trisyllabam, aut tetrasyllabam, eam construemus ex praecedenti Probl. proportionaliter ad praedicta. Ex quibus patet, si à priori serie Reflectentium, auferantur ea, quae numero impari afficiuntur, id est, primum, tertium, &c. imparia, ea quae relinquentur effectura esse Echum polyphonam dissyllabam, &c. Porrò pro numero Reflectentium erit Echo aut diphona, aut triphona, aut tetraphona, pentaphona, &c. Sciendum praeterea posse haec Reflectentia vario ordine collocari, idest, aut omnia secundum eandem horizontis plagam fermè in directum; aut secundum diuersas plagas, &quasi in gyrum locum Sonori circundantia, ante, retro, à dextris, à sinistris: quouis enim modo audiemus Echum multiplicem.