Latin
Cap. XI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 52-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. ORAETER praedictos circulos, alios complures imaginantur in caelo Astronomi, quos ad vitandam confusionem materiali sphaerae minimè addendos esse censuerunt. de eorum numero sunt 1. Verticales; sic dicti quòd per vertices omnium locorum ad singula horizontis puncta perpendiculariter descendunt. eorum vsus est in mensurandis stellarum altitudinibus supra horizontem, aut depressionibus infra. eos Arabes Azimut appellant, 2. Circuli Declinationum; qui transeunt per polos mundi, ac perpendiculariter per singula aequatoris puncta: mensurant hi declinationes, seu distantias syderum ab aequatore Circuli latitudinum; qui per Eclypticae polos, ac per singula Eclypticae puncta perpendiculariter incedunt: his metiuntur Astronomi distantias syderum ab Eclyptica, quas ideò latitudines appellant, quod secundum Zodiaci latitudinem, non autem secundum longitudinem accipiar tur 4. Imaginantur per singula caeli puncta innumeros aequatori parallelos; praecipuè vero eos, quos sol diurnis conuersionibus hinc inde ab aequatore describit, qui sunt ferè 182.