Latin
Cap. XI
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 53
Unproofread scanNot analysed yet
de quorum numero est aequator ipse eorum medius, &duo tropici, qui omnium extremi sunt: (re vera tamen sol non circulos, sed spiras ducit;) vsus eorum esset ostendere dierum, &noctium inaequalitatem in sphaeris obliquis: aequalitatem verò in sphaera recta: vti superius de Tropicis diximus. Concipiunt infinitos horizonti parallelos, quos progressionum, &altitudinum, &depressionum appellant: hos Arabes Almincatarat dicunt. de horum numero est circulus Crepusculi, qui horizonti parallelus infrà eum gra. 18. deprimitur; ad quem cum sol peruenit, Crepusculi initium, aut finem facit. 6. Circuli Domorum, ac positionum sunt; quibus multa nugantur Astrologi iudiciarij. 7. Tandem sunt circuli Horarij, de quibus in Gnomonicis agitur. hi in horologijs solaribus horas indicant. Hos omnes in Astrolabijs, seu Planisphaerijs depingunt, &explicant Astronomi. De quinque Zonis, &Climatibus.