Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 61
Unproofread scanNot analysed yet
earum interuallo descriptus est circulus alijs duabus figuris Isoperimeter, iam singularum areae mensurandae sunt, vt appareat circulum esse earum capacissimum, atque adeo maximum Quemadmodum autem Geometrae aptè lineas aequalibus lineis metiuntur, ita etiam superficies, seu planas figuras aequalibus planis, videlicet aequalibus quadratis mensurant, quia, vel teste Aristotele, mensura debet esse eiusdem generis cum re mensurata, mensuratio trianguli sic perficitur; ducta perpendiculari, AD, quae basim bifariam secat, dimidium basis quod est, 3. ducitur in perpendiculum, AD. quod est 4. vnde producuntur, 12. idest, 12. quadrata aequalia, quorum latera sunt lineolae aequales praedictae, haec autem, 12, quadrata constituunt aream trianguli, &proinde ipsius magnitudinem produnt. quod manifestius sit, si compleatur rectangulum, ADBE, id enim erit aequale toti triangulo ABC, vt figuram contemplanti patere potest; &ex, 42, primi Elem. Euclidis. Continet autem hoc Rectangulum 12, parua quadrata, quae est area trianguli, vt dictum est. Quadratum autem continet, 16, quadrata aequalia praedictis: quare ipsius area maior est area trianguli; quoniam quamuis illi sit Isoperimetrum magis tamen ad rotunditatem accedit, idest, anguli ipsius magis dilatantur, ac proinde euadit capacius, ac majus. Circuli mensuratio sic absoluitur à Geometris; ducunt semidiametrum in semicircumferentiam, &quod producitur est circuli area, seu quantitas; ducta igitur semidiametro, 2–1/ in 8, semicircumferentiam, producitur 20/ 1/2 pro circuli area. id clarè perspicitur constructo rectangulo ex semidiametro, &semicircumferentia, vti vides in f. gura, sic enim semidiameter ducitur in semicircumferentiam; in eo rectangulo vides contineri, 16, parua quadrata; &praeterea alia, 8, rectangula, quadratis minora, quae tamen aequalia sunt, 4 –1/. quadratis, quibus circulus quadratum superat. haec praxis probatur à P. Clauio in Geom. practica lib. 4. cap. 6. &propos. 4 lib. 7. idem aliqua ex parte experiri poteris, si enim praedictus circulus diuidatur in parua quadrata praedictis aequalia, apparebit eum multo plura ex ijs continere quam, 16. vti videre est in circulo, P, priori aequali, vnde patat circulum esse trium harum figurarum Isoperimetrarum capacissimum, idemque accidet in omnibus alijs figuris: vbi obseruandum est illam semper esse capaciorem, quae rotundior est, Ex demonstratis è contrario patet, eandem superficiem minori ambitu contineri, quo ambitus fuerit rotundior. Praeterea manifestum est eos hallucinari posse, qui Vrbes, aut regiones Isoperimetras aequales esse existimant; aut eas esse maiores, quae maiori ambitu ambiuntur; cum eadem area sub minori, &maiori ambitu coarctari possit. vide Pappum Alexandrinum lib. 5. Collectionum, aut Clauium lib. 7. Geom. pract. sed iam ad solida transeamus.