Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 62
Unproofread scanNot analysed yet
Exponantur igitur, ex gr tria solida Isoperimetra, Parallelepipedum, Cubus, Sphaera. quorum ambientes superficies constent ex 24, aequalibus quadratis, quorum modulus sit quadratum M. Parallelepipedum est corpus quadratum oblungum instar trabis, cuius oppositae facies sunt parallelae. quod autem in figura exponitur, ambitur, 6, faciebus, seu planis, quorum, 4, longiora, singula continent, 5, quadrata cum dimidio: extrema verò duo vnum tantum. Cubus verò terminatur, 6, quadratis faciebus, in quib. singulis sunt, 4, quadrata. Sphaera autem debet, &ipsa sphaerica superficie ambiri, quae, 24. ex ijsdem quadratis aequalis sit. construitur autem sphaera praedicto cubo Isoperimetra hoc modo. Accipitur quarta pars superficiei eam ambiturae, idest, parua, 6, quadrata ex ijs, quae cubum ambiunt, &in circulum rediguntur (vti docet Clauius in fine lib. 6. Elem. Eucl. aut in Geom. pract. lib. 7. nu. 4. appendicis) erit enim is circulus, circulus maximus futurae sphaerae, ac proinde diameter eius eiusdem sphaerae diameter erit; habita igitur diametro, habebitur etiam sphaera, sitque tria aderunt Isoperimetra. quae etiam Mechanicè, diligenti tamen opera, ex aliqua ductili materia, veluti ex cera, confici possunt, quòd Lectoris industriae relinquo. Praedicta igitur tria Isoperimetra iam mensuranda sunt, idest, earum capacitates inuestigandae: porrò sicuti line s lineis &superficies quadratis superficiebus mensuramus, ita etiam co pora corporibus, cubis videlicet metimur, quia etiam teste Aristotele, mensura debet esse eiusdem generis, cum re mensurata. Primo igitur ex lib. 5 Geom. pract. Clauij, Para lelepipedum capit paruos cubos, 5 1/2. vt etiam ex solo figurae aspectu patet. Cubus autem capit paruos, 8, cubos ex ijsdam quare superat Paralielepipedum cubis2 1/2: sphaeram sic mensurabis, per circinum di igenter, accipe diametrum circuli maximi datae sphaerae quem supra diximus continere parua, 6, quadrata ex ibi assumptis; eam di me rum inuenies continere pauloplus quam 23 ex lineolis, seu lateribus quadratorum praedictorum; hanc etiam diametrum sic reperies, quoniam area circuli ad quadratum suae diametri habet proportionem sicuti ferè, 11. ad 14, ex propos. 2. lib. 4 Geom. pract. Clauij, si per auream regulam fiat, vt 11. ad 14. ita 6 area circuli, ad aliud inuenies, 7–/, pro quadrato diametri: huius quadrati radix, erit etiam circuli diameter; ea autem radix sit, 2, /2, quamuis sit vera radice minor: hęc igitur radix si multiplicetur in sextam partem superficiei ambientis sphaeram, idest, in 4 pro.