Latin
ATVS SECVNDVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 67-3
Unproofread scanNot analysed yet
intra Lunares gyros continetur, vnde etiam sublunaris appellatur, videmus enim ex quouis terrae loco lunarem globum circa terram eodem modo reuolui. porrò ita sita est, vt circa mundi centrum, aequaliter vndique exurgat, vt ex ijs, quae de singulis Elementis dicenda sunt manifestum erit. Haec porrò de huius sphaerae loco dicta sint secundum communiorem Astronomorum sententiam, quam nos quoque sequimur; &quorum Mundi systema, ve constitutionem initio huius tertiae partis exhibuimus.