Latin
ATVS SECVNDVS
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 68
Unproofread scanNot analysed yet
Enimuerò altera Astronomorum tum veterum, tum recentiorem secta, multo aliter de mundi systemate, non equidem vt reor ad veritatem; sed ad ingenij ostentationem, opinatur: non enim Elementarem globum, circa mundi medium constituunt, sed eius locum cum solis loco commutant: solem namque in totius Vniuersi medio sistunt; Elementarem verò sphaeram, &quidem Lunari caelo circundatam, ibi, vnde solem detraxerunt, substituunt: quemadmodum in adiecta figura contemplari licet. Inferius verò cum de motu terrae sermo fuerit, Authores huius subtilissimi commenti, necnon eorum sententiam latius aperiemus. Systema Mundi secundum Philolaum Pythagoricum, &eius sectatores, De Figura partis Elementaris. XISTIMO partem hanc mundi sublunarem, atque Elementarem E esse sphaericam; Primo, quia intra Lunae circulationes, seu intra concauum caeli, seu regionis Lunae compraehenditur, quae circulationes in modum sphaericum aguntur, ergo erit illud etiam, quod ab illis ambitur, sphęricum. Secundo, quia cum vt postea patebit, terra, &aqua globum rotundum constituant, circa quem aer sphericè assistat, verisimile est, reliquum etiam corpus vsque ad Lunam, in modum sphaerae circumfundi. De motu Sphaerae Elementaris.