Latin
Prop. 5
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 7
Unproofread scanNot analysed yet
15. tertius erit 45. huic triangulum simile in parata figura sic efficies; duc lineam CH. in semicirculo per gra. 120. itidem lineam AH. in quadrante per grad. 15. occurrentem altri in H. erit triangulum ACH. simile praedicto imaginario trigono: per secundam enim huius angulus ACH. est gra. 120. angulus vero CAH. gr. 15. ergo necessario reliquus angulus ad H. aequalis erit reliquo angulo dati trianguli, quare per quartam huius, erunt latera huius trianguli ana. loga lateribus illius, eo modo, ac ordine, quem ibi diximus. Sit tandem datum triangulum Oxigonium cuius duo anguli sint cogniti, vnus quidem gradus 30. alter grad. 35. ducantur lineae; CI quidem per grad. 75. in semicirculo. AI vero per 30. in quadrante, factumque erit trigonum Avf CAL illi simile, atque analogum, vt ex nuper citatis proposit. patet. Si occurrant anguli continentes gradus, &minuta, similiter in figura accipienda sunt minuta vltra gradus Linea AC. constans particulis 100. latinis modulus appellatur; recenElyo tioribus vero scala, quoniam reliquorum laterum est modulus, id est, mensura. Cognitis duobus angulis, &vno latere secundum aliquam mensuram, alicuius dati trianguli, reliquorum quoque laterum quantitatem iuuenire. Propos. 6. ST autem propositio haec, Tyroni magni facienda, ac diligenter addiscenda, est enim Astronomicarum demonstrationum basis, ac fundamentum. Sit v. g. propositum trigonum imaginarium huiusmodi: intelligatur primo linea ducta à centro terrae vsque ad Lunam; altera à Luna ; vsque ad habitatorem nostri Horizonsis; tertia ab eodem habitatore, idest, superficie terrae, quam nos incolimus ad centrum terrae descendat; quod AAlo Centrum Terre quod triangulum OCL.