Latin
Prop. 5
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 8
Unproofread scanNot analysed yet
aliquo modo contemplari poteris in adiecta figura; Angulus enim OCL. ad cent um terrae cognitus sit, v. gr. gr. ad. 45. alter angulus, COL. ad oculum habitatoris notus, sit gra. 133. latus praeterea, OC. cognitum, sit linea ab oculo ad centrum mundi, quae est terrae semidiameter, cognita in milliarijs, est enim fere millia riorum 3436. Iam propositum sit inuestigare quantitatem lateris perrinentis à centro terrae ad usque Lunam, idest distantiam Lunae à terrae centro; fiat igitur per quintam praecedentem propositionem, Triangulum simile huic imaginario, ac magno triangulo praedicto, hac taman conditione vt angulus factus in Quadrante instrumenti ad A. sit aequalis angulo ad centrum terrae, angulus vero qui fiet ad C. centrum semicireni par sit an gulo facto in supe ficie terrae apud habitatoris oculum. sic enim latus instrumenti AC. qui reliquorum modulus, ac mensura esse debet, quòd cognitum sit, respondebit semidiametro terrae, quae pariter nota est. Quia ergo triangulum hoc in instrumento factum, est simile triangulo magno ac imaginario, cuius latera quòd inaccessibilia sint, mensurare nequimus: habetque latera circa angulum A. analoga lateribus illius circa centrum terrae positis; si igitur Triangulum Instrumenti, ACH. habuerit angulos praedictos, seu aequales angulis Trianguli Magni ACL. erit vt latus AC. ad latus v. g. AH. ita semidiameter terrae oc ad distantiam el Lunę à terra. quare quoties latus AC. quod est, 100. continebitur in altero latere, V, G. AH. toties etiam semidiameter terrae continebitur in distantia Lunae à terra. experire igitur per circinum quoties latus AC. ingrediatur in latus AH. &si opus fuerit producere latus AH. extra instrumentum, appo sita aliqua plana superificie, v. g. Magna tabula, id fiat.