Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 75
Unproofread scanNot analysed yet
Accedat tandem communis Philosophorum, ac Mathematicorum ferè omnium authoritas, qui eam in mundi medio prorsus immobilem confingunt. 6. Dixi ferè omnium, quoniam nonnulli tum veteres, tum recentiores Astronomi terram moueri existimarunt. ex veteribus primus Nicetas Syracusanus (restè Cicerone primo Tuscula:) terram moueri sensit; cuius postea sententiam secuti sunt (teste Plutarcho de placitis Philos:) Heraclides Ponticus, atque Ecphantus Pythagoricus, in medio mundi terram circa proprium centrum reuoluentes: existimabant enim apparere stellas oriri, non quòd ipsae ab ortu in occasum circa stabilem terram mouerentur: verum quòd ipsis manentibus terra ab occasu in ortum, spatio 24, horarum circum versaretur; hoc enim posito, non minus stellas moueri videremus, quam si verè mouerentur. Philolaus praeterea Pythagoricus (eodem Plutarche teste,) aliter terram collocabat, ac commouebat, nam praeter diurnam conuersionem, volebat eam in gyrum localiter moueri secundum Zodiacummotu annuo, quemadmodum solem, ac lunam mmoueri putamus, eamque vnam esse ex stellis. Philolaum sequutus est Aristarchus Samius, qui vt tradit Archimedes initio libelli de arenae numero, posuit stellas inerrantes, atque solem immobiles permanere, terram verò ipsam circa manentem solem circumferri; &quidem secundum circumferentiam circuli, qui est in medio cursu constitutus, idest, secundum Eclypticam; sphaeram autem inerrantium stellarum circa idem centrum cum sole fixam, cuius commenti imaginem qualemeumque apposuimus cap. 1. tractatus 2. de loco partis Elementaris: quam nunc reuisere consultum fuerit. qua hypotesi omnia phaenomena, non minus quam alij, excusabat, vt inferius dicemus. Hanc veterum de motu, ac loco terrae sententiam superiori seculo Nicolaus Copernicus, vir acri ingenio praeditus, atque Astronomiae restaurator, ab inferis iterum excitauit, atque contra aliorum rationes tutatus est; hanc hodie nonnulli etiam celebres Mathematici vti Io. Keplerus, Guilelmus Gilbertus de Magnetica Philosophia, &alij, mordicus tuentur: cęteri vero omnes eam veluti absurdissimam reijciunt. Addit tamen Copernicus vna cum recentioribus, non solum terram secus Eclypticam moueri, sed vna cum ea moueri etiam aquam, &aerem, ac totam denique sphaeram interlunarem, ijsdem prorsus lationibus, quibus ipsa terra, affici; qua hypothesi non solum omnes saluant apparentias, verum etiam omnia aduersariorum argumenta facilè se eludere putant. Porrò hanc opinionem falsam esse, ac reijciendam (etiamsi superioribus rationibus, &authoritatib. manifestum sit) multo tamen certius euasit hac tempestate, qua Ecclesiastica authoritate, tanquam sacris literis aduersa, inhibita est.