Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 76
Unproofread scanNot analysed yet
Alij aliam quandam terrae motionem, quamuis insensibilem inesse contendunt, inter quos est noster Gabriel Vasquez, in Prima secundae. disp. 81. cap. 3. hac autem vtuntur ratiocinatione. Terrae moles ita circa mundi centrum constituta est, vt in aequilibrio sita sit, idest, partes eius circa mundi centrum aeque ponderent, ac propterea immota consistat: quae verò in aequilibrio manent, quouis minimo ex vna parte addito, vel ablato pondere, ab aequilibrij situ dimouentur, vt experientia quotidiana in lancibus, ac stateris ostendit, &rationes Mechanicorum euincunt. cum igitur perpetuò circa terram, res variae modò illi addantur, modo demantur (vt cum lapis in altum proijcitur, vel cum aues ab ea auolant, &ad eandem aduolant, aut cum aliquid super eam saltat) necessarium esse videtur ipsam in perpetua quadam trepidatione insensibili tamen, titubare, ac vacillare. Verum enim verò contra hanc terrae vacillationem sic obijcio; si isthaec vera essent, oporteret vt terra à validis ventis, qui in montes, arbores, turresque magna vi impingunt, sensibiliter admodum rotaretur. quod tamen nullatenus contingere videmus; ergo trepidatio illa, ita trepidat, vt nulla sit, huic tamen obiectioni, quidam satis acutè sic respondit; difficilius, videlicet, esse terram motu circulari, quàm recto sursum, ac deorsum commouere; quia cum quodlibet pondus terrae additur ex vna parte, centrum eius grauitatis variatut, quo variato, terra naturaliter mouebitur, quia centrum grauitatis nouum, ad mundi centrum nutat, quare terra naturaliter mouebitur, donee istud centrum eius grauitatis, centro mundi congruat. At verò ad motum circularem, nullam terra habet aptitudinem illique propterea repugnat, ac resistit: quare vis venti eam in gyrum minimè potest circumuertere, nisi tanta sit, quae totum terrae pondus superet; requiritur igitur vis tota terrae grauitate maior, quae eam in gyrum actura est. quare adhuc praedicta terrae vacillatio videtur subsistere. Aduertendum praedicta omnia etiam in mare quadrare. De Terrae illuminatione, &vmbrae.