Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. 1. COLEM terram illuminare, luce clarius est, cum quotidie hanc ilS luminationem videamus, quid enim aliud est ipsa dies, quam terrestris globus à sole collustratus? Enimuerò cum terra sit corpus opacum, ac densum, lumen solis sistit, ac reflectit; haeque ratione ex parte soli aduersa lumine eius perfunditur, atque clarescit, quam claritatem, ac splendorem, diem appellamus. Porro hanc lucem à sole mutuatam, terra ad lunam vsque reflectit, eamque, à qua noctu vicissim solis lumine reflexo perfunditur, grata vice, ac permutatione eiusdem solaris luminis, illustrat. quod praecipuè circa nouilunia perspicitur; ea enim pars lunae, quae tunc temporis nondum à sole illuminata est, &tamen videtur, ideo videtur, quia solis lumine à terra illuc repercusso, aliquo modo clarescit, sicque apparere potest: verum hac de re oportunius in tractatu de luna agendum erit. 2. Terrestrem globum à sole vmbram proijcere manifestum est; quid enim aliud nox ipsa est, quam terrae vmbra? quae circa terram alternatim cum illuminatione, seu cum die promouetur.