Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 82
Unproofread scanNot analysed yet
Primum igitur vt rei causas probè teneamus, illud ex sacris literis statuendum; Orbem terrae in suo primordio, fuisse perfectiori sphaerica figura praedictum, idest, absque montium, ac vallium inaequalitaribus; tunc enim tota mari obtegebatu, minimeque ideo apta animantium terrestrium habitationi; tunc autem habitabilis reddita est, cum ipsius conditoris nutu, maxima terrae pars ex vno loco in alium translata est, vnde illic marium concauitates, istic verò montium sublimitates apparuerunt: quo facto aquae omnes, quae prius totam terrae faciem tegebant, in loca illa decliuiora, ac concaua recesserunt; quae aquarum congregatio mare appellatum est. hinc nonnulli authores grauissimi asserere non dubitarunt, montes ex illa terra conslatos esse, quae maris concauitatem prius occupabat. ex quibus sequitur terram sic montuosam, esse extra naturalem suam figuram, atque in statu quodam violento. pręterea cum terra sit grauior quam aqua, nullae ipsius partes deberent esse eminentiores quam sit maris superficies, &tamen re vera terra mari altior est, maximè verò montanae regiones; quę altera violentia terrae, &aquae inest: quare vtique valde conueniens est, terram, &aquam ad earum primigenium statum, ac figuram quotidie reuerti, porrò causam huius restaurationis dicimus esse aquas, tum fluuiales, tum etiam pluuiales, vt ex sequentibus obseruationibus fiet manifestum, Primo videmus flumina quotidie montium radices corrodere, ac suffo dere, ita vt passim ex omnibus montibus magnas efficiant ruinas, ac pręcipitia, sicque terra (vt est apud lobum ca. 14.) alluuione paulatim consumitur. humum vero illam ex montibus delapsam semper ad loca humiliora fluuij deducunt. Ex his fluminum corrosionib. nascuntur tardissimae illae, sed tamen magnae ruinae, quae Labinae à labendo dicuntur; quibus non rarò pagi, ac vici integri in fluuios praecipites delabuntur 2. Quotidie cernimus aquas pluuias montium superficies ad ima deducere; hinc fit vt altiores montes sint etiam caeteris duriores, ac lapidosi magis, qua duritie aquis melius resistunt. hinc pariter fit vt antiqua in montibus aedificia, fundamentis eorum paulatim detectis, non admodum diuturna euadant. hac de causa Romani Capitolij fundamenta modo tota supra terram extant, quae olim altè sub terram descendebant. vide hac de re Georgium Agricolam li. 3, ca. 1. vbi plura scitu digna reperies. sed iam ad plana descendamus 3. In planis igitur contrarium omnino accidere videmus, atque in montibus, plana videlicet loca quotidie magis eleuari, quoniam aquae terram, quam secum ex montanis detrahunt, in planis, &alijs etiam decliuioribus locis deponunt. hinc cernimus antiqua in hisce locis aedificia, esse iam penè tota sepulta, contrà quam in editioribus locis accidat: sic Romae ad radices ipsius Capitolij montis, cernere est triumphalem arcum Septimij iam penè totum terra obrutum. eadem de causa in Pantheona nunc descenditur, in quem multis gradibus olim ascendebatur: sic etiam Episcopalia templa vetustiora, satis infra terram conspiciuntur.