Latin
Cap. III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 83
Unproofread scanNot analysed yet
hinc etiam passim in antiquioribus vrbium domibus portae complures occlusae cernuntur parum supra solum extantes, quae causam ignorantibus, magnae sunt admirationi Ex quibus patet hanc aedificiorum demersionem in terram manifestum esse signum eorum antiquitatis eo naioris, quo altius in terram defossa sunt. sic v. gr. Bononiae visuntur plures antiquae vrbis Portae, quas vulgò Bononienses appellant Torresotti, valde demersae, ideo certum earum antiquitatis argumentum est; ac proinde verum esse, quod tradunt historiae, eas tempore S. Petronij, scilicet, 1200, ab hinc ferè annis fuisse exstructas. Idem de caeteris quoque fabricis iudicium haberi debet. animauertendum tamen est caeteris paribus, eas altius esse demersas, quae in humiliori loco, quam quae in editiori constructę sunt, ob allatam superius rationem. sic Bononiae pariter Porta illa vetus quae dicitur, il Torresotto di S. Georgio, altius obruta est, quam quae dicitur, il Torresotto di Stracastiglione, quia enim illa in humiliori loco sita est, propterea circa ipsam humus facilius congesta accreuit. Idem affirmant Architectores, qui dum fundamenta defodiunt, primò vbique in planis excauant terram, quam commotam appellant, quae lignis, ferramentis, ruderibus, numismatis, antiquis sepulchris, alijsque rebus permixta est; hac autem eruta, humum aliam, effodiunt numquam antea commotam, sed solidam, ac benè compactam, nullisque alienis rebus, praesertim artificiatis, commixtam. terra igitur illa commota, &impura, ea est, quam ex altioribus locis, aquae in depressiora paulatim deportauerunt; quae non vbique eiusdem est altitudinis. quoniam verò in montibus nusquam reperitur huiusmodi terra mota, aut noua, vt patet experientia Architectorum, manifestum est montes nullo modo crescere, vt nonnulli somniant. 5. Comprobatur tandem nostra obseruatio, ex illa arte, quę nunc viget. qua scilicet, per aquas fluuiales aggerando loca depraessiora attollunt; altiora verò corrodendo deprimunt, atque haec de terra. Circa mare verò eadem contingunt; cum enim maris fundum sit terrestri superficie depressius, atque in mare ingentia omnia flamina se exonerent, secumqua magnam terrae, ac arenae copiam inferant, continuo, fiunt circa maris litora propè ostia fluminum, magnae aggerationes, quibus multum litora in mare creseunt, illudque recedere propterea cogunt. Primo id quidem probatur authoritate Aristotelis, lib. 1. Meteor. cap. de permutatione terrae, ac maris; necnon authoritate veterum Geographorum, &Historicorum.