Latin
Cap. V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 95
Unproofread scanNot analysed yet
si igitur distantia sit nota in passibus, vel milliarijs, facilè erit cognoscere altitudinem FE, quae enim pars fuerit latus, BD, lateris, AB, eadem pars erit altitudo FE, distantiae AF. V g. si BD, fuerit pars decima, ipsius AB, FE altitudo et it pars 10. distantiae AF. quare si distantia AF, esset milliaria 10. esset, FE, milliare vnum, pars scilicet decima, vt patet ex Appar. Ego Parmae existens montem Baldum totius Lombardiae altissimum in agro Veronensi situm, distatemque Parma milliar. 70. mensuraui per Quadratum, reperique latus, BD, parui trianguli continet fere octuagies septies in latere, AB, quare conclusi altitudinem eius perpendicularem contineri in distan tia etiam octuagies septies; distantia autem est passuum 70, 000, quae diuisa per 87, exhibet quotientem, 804, altitudinem nempe quaesitam. Si vero distantia sit ignota, eam sic dignoscunt à loco A, intelligitur duas lineas, vnam ipsam distantiam AF; alteram vero, quam ipsi ambulando ducunt à loco A, priori lineae perpendicularem, cuius longitudinem passibus ambulantes obseruant recedunt, v. g. ab eo loco per 40. vel 50. passus per lineam AH, postea ex loco H, versus montis medium designat tertiam lieneam HF, huic ergo triangulo magno, AFH, construunt triangulum proportionale, iuxto Appar. doctrinam, ducta scilicet linea, IK, perpendiculari, ad AH, sic enim triangulum, HIK, aequiangulum, &proportionale erit magno triangulo HAF. "ies, HI, continebitur in IK, toties, AH, 40, passuum continebitur in distantia AF, eamque propterea cognitam reddet. vide tractationem nostram de altitudine montis Caucasi, in lib. nostro de locis Mathematicis apud Aristotelem, lib. 1.