Latin
Cap. V
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 96
Unproofread scanNot analysed yet
Meteorum, ad numerem 148, marginalem, vbi plura de montium altitudine scitu dignissima, &iucundissima reperies. Corollarium de Arenae numero. TON alienum ab instituto videtur acutissimam Archimedis de areMnae numero disputationem huc accomodare, cum arenae ipsae telluris particulae sint, earumque multitudo indaganda proponatur. Qua igitur tempestate rex Gelon Siciliaeregnum administrabat, Philosophi complures, inter quos, ille ingeniorum phoenix Archimedes, versabatur, Regis aulam frequentabant. cumque varijs eorum dissertationibus Rex ille saepius oblectaretur, factum est aliquando vt inter eos de numero arenae maris oriretur disputatio; quod ipsemet refert Archimedes. eorum igitur nonnulli arenae numerum, non solum eius quae toto orbe, sed eius etiam, quae littoribus tantum Syracusanis contineretur, infinitum esse arbitrabantur: alij vero è contra, eum infinitum esse negantes, propterea quod infinitum omnem tollerent, aiebant tamen nullum posse reperiri determinatum numerum, qui illius arenae multitudini explicandae par esset, ita vt quamuis quispiam per mille annos continenter proferret milliones mil lionum millionum, &c. numquam tamen satis magnum numerum prolatum haberet. diu iam processerat disputatio, nec tamen certi quidquam statui videbatur: cum rex Archimedis rogauit sententiam, cui sic ille respondit: Sapientissime rex, quaestio haec Mathematicis rationibus dissolui potest, ijs enim ostendi potest, non solum inueniri posse numerum, qui totam totius orbis terrae arenam complectatur, verum etiamsi totus mundus, quantus quantus est, minutissimis arenulis compleretur, eandem multitudinem numero definiri posse contendimus quod quidem &Regi, Phi losophisque illis omni admiratione ac fide majus videbatur: apud quos in hunc ferè modum ratiocinatus est. vt propositae quaestioni satis à me fieri possit, necesse habeo nonnulla praemittere. 1. Primum istud sit; assumo pro fundamento omnium, quae dicturus sum, granum papaueris, siue sphaerulam illi aequalem continere arenulas, 100, est autem granum papaueris hoc (simulque illud oscendebat) quod vix oculorum acies assequi valet: quod cum arenulas ioo, continere ponamus, consequens est huiusmodi arenulas esse minutissimi pulueris instar, minoresque quam vspiam inueniri queant. 2. Suppono, grana papaueris, 40, in recta linea disposita, seque inuicem tangentia, vnius digiti Geometrici longitudinem hanc; non superare,, quamuis eam re vera multum excedant. 3. Milliare vnum continere digitas 80, o00. ,pes enim continet 16, digitos; passus vero pedes, 5, milliare passus 1000. ,ex quibus arithmetica multiplicatione patet, quod suppono. 4. Diametrum terrae continere milliaria 7 coo plura scilicet aliquanto, quam Astronomi communiter sentiant; diametrum vero totius mundi continere diametros terrae 14000. . 5. Tandem positio sit; sphęras habere inuicem triplicatam suarum diametrorum proportionem ex 18. propositione 12. Elem. v. g. sint duae sphęrae, quarum diametrorum notae sint rariones, &sit; v. g. diameter vnius diametri alterius dimidia, idest, sint in ratione subdupla, qualis est haec, 1. 2. iam si haec ratio triplicetur, idest, si accipiantur hi numeri, 1. 2. 4.