Latin
IMPRIMATUR
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 12
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt, de quibus Poeta noster Lectorem suum praemonitum voluit; his ego quidquam de meo non addam; &tantum illos, quorum in manus hoc opus venire contigerit, rogabo, ut ita se in ferendo de auctore nostro judicio gerant, uti se in opere suo auctorem ipsum gesisse comperient; qui, quantum de se moderate sentit, tantum de aliis honorifice scribit; quippe qui in eam peccare partem semper maluerit, quae plus fortasse cujusquam virtuti tribueret; quam in alteram, quae quidquam cuiquam de merita laude atque existimatione detraheret, ELE