Latin
LIBER
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 13
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER Nde latens superas virtus educta sub auras Prodierit, clarum cui fecit succina nomen Gemma, atque eventus varios, compertaque nuper, Et miris visenda modis spectacula; nec non Quae ratio, &tantis quae causa eventibus insit, Hinc canere incipiam. Precor huc, Heliconides almae, Linquentes patrium lauri nemus, &juga Pindi, Huc o ferte pedem, &durum mollite laborem. Res est impatiens tractari carmine, &exlex, Quam meditor, divae, numeris includere vestris. Vos mores lenite feros, &vincite cultu Difficilem; facite, ornatus induta vetustos Assuescat latio antiquo; laus unde petenda, Aeternumque decus, siqua est ea cura, poëtae At tu, cui jusso parent cita sidera cursu, Et nitidi, Uranie, caeli est plaga subdita, qua non Aonias inter sollertior ulla sorores Scrutari, &rerum secretas quaerere causas; Si longum vanis quaesita laboribus alto Certa polo nobis misisti signa, latentis Primum unde ostensa est tantae virtutis origo, Nunc ades; ingenti quando novitatis amore Capta, atque eximiae succensa cupidine laudis Mens ardet superas efferre in luminis oras Quidquid id est, quod difficilis, prodique repugnans Occuluit natura diu mortalibus, atram Offundens rebus noctem, caecasque tenebras. Sic tibi, sic faveat Phoebus; sic lucidus aethra Syderea pateat semper polus; actaque in orbem Perpetuas agitent famulantia signa choreas. Electrum (a) gemma est, quam sors Phaëtontis acerba, Et lacrymae Heliadum claram fecere sororum Eridani ripa in magni; qua decidit alto Infelix auriga polo; mersusque sub undas Edidit audaci documentum insigne juventae Aureus est gemmae fulgor; jacit aurea late Lumina; translucet fulvo non discolor auro. Quod vero radiis (b) etiam nitet aemula solis, Inde olli nomen Graji fecere vocantes. Hinc virtus quaedam, quam vestigare sagaci