Latin · Dactylic hexameter
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 149
Unproofread scanNot analysed yet
Jura soni, digitique jubent parere micantes.
Postremo accrescens alia his quoque ferrea virga
Additur, haec autem innecti sibi nulla reposcit
Vincula; nimirum quam sustentacula tignis
Projectu exstantem producunt ferrea justo.
Virgarum hic porro est ordo. Supereminet alte
Prima, &malleolos &tinnula sustinet aera;
Altera succedit, tignis quae fixa resistit;
Inferior faciles sustentat tertia vectes.
Jam vero innumeris praetextum est cernere filis
Aëra, quae vario ductu partim aerea, partim
Serica, &a virga ad vectem, atque a vecte retrorsum