Latin · Dactylic hexameter
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 149-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad virgam, tum ad malleolos, &ad aera feruntur.
Quorum multiplicem seriem si forte requiras
Idem scire velis quot fila intenderit, "
Stamina pectinibus discreverit illa Minervae
Aemula; cum tenues variaret sedula telas,
Atque intertexto illusas distingueret auro.
At non hic, quo jussa modo mirabilis aura
Per fila irrepens subeat, docilisque modorum
Fiat ad arbitrium, sonus unde cietur, omittam.
Pegmata qua frontem venienti adversa tulere,
Perpetuo tractu, multa prius arte polita,
E nigro perfecta ebeno, aut candenti elephanto,
Atque inspicati in formam concisa tigilli,
Nec non ad nutum, &certos salientia certo
Impulsu ad numeros tibi sunt assercula (a) praesto. Hic sese exercet, digitisque micantibus errat Crebra manus; pernix nunc huc, nunc transilit illuc;
Et cita sollicitat trepido exsultantia motu.
Accipe nunc quo calle meet, quo tramite tendat
Aura potens, cieatque sonum. Tubus aëre pendet
Non procul in medio; retinent bombycina Serum
Pendentem fila, aura hoc derivata canali
Insinuat se se virgis illapsa duabus;
Ordine quae prima est, illam transmittit habendam