Latin · Dactylic hexameter
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 155
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe illum veri satis haud mirabere morem,
Conatus fortuna tuos si juverit, &te
De summo facilis Sophia aspectarit Olympo;
Nam simul atque illud deprenderis, omnia ad unum
Respondent; primis extrema, novissima primis,
Consensu summo, variarum major ut ulla
Haud esse inter se possit concordia rerum.
Sponte sua tibi cuncta fluent; non arte coacta,
Non vi detorta. at siqua improvisa, repente,
Inter tentandum, erumpant; absiste vereri,
Ne te pervertant, curamque inopina facessant.
Haec quoque convenient, &conciliabis amice
Cum reliquis, quorum jam certa exstabit origo. De miniNec vero, siquid levioris ponderis apte mis non laborandum.