Latin
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 156
Unproofread scanNot analysed yet
Consentire minus tibi forte videbitur, hoc te
Quidquam commoveat; satis est si pleraque belle
Conspirent secum, &rerum capita ardua constent.
Ergo ades, &miri ingenium, viresque repertas
Fac tibi proponas fluctus; his ante notatis
Quo nam quidque modo fiat, quae causa quibusque
Eventis subsit, dabitur cognoscere; nec te
Amplius eludet fallacibus abdita signis.
Electio &
Atque hic in primis, nostrarum summa caputque
genus corporum diQuod rerum est, quaenam contendere corpora secum ligenter conJusseris, attentus meditare, &quod genus illis sideranda Sedulus explora. Quae primum nacta, recusant Oblatos fluctus; contra sortita secundum Quae genus, adsciscunt ultro, penitusque recondunt. Nec plura. Edoctus mihi jam satis, eja age segnes
Rumpe moras; atque accedens qua machina surgit,
Praecinctaque sedet vigil Experientia palla,
Intentos oculos confer per singula; quando
Supremam poscunt sibi jam spectacula curam.
Derivatio
Continuo, volvente rota, disclusus ad auras
fluctus electrici ex
Vitreus erumpit torrens; bibit inde catena,
plicatur
Quos nempe a prima non hausit origine, fluctus.
Nec se se in vacuum poterit diffundere, &alto
Dispersus late caelo vanescere torrens
Exundans (prohibent nimirum serica fila
Non exsucca genus (a)); nec idem sortitus eandem
Naturam tibi non praestat circumfluus aër.
Mirandos ideo Serum bombycina ad usus
Vincula prae reliquis optamus. Jam aeque lentae
Est ratio diversa picis, substernere suemus
Quam plantis, tripodem cum scandimus, atque catenam