Latin · Dactylic hexameter
161
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 161
Unproofread scanNot analysed yet
Ejusdem generis perges opponere; ab ortu
Quam sibi virtutem natura infudit, eandem
Respuet, oblatamque sinu exceptare negabit.
Quare, cum nequeat quoquam contendere certo
Derivata tibi virtus hic tramite, nil est
Jam reliqui; nisi in incertum ut diversa feratur
Hac illac sine lege fluens; ac denique prorsus
Vanescat caelo, tenuis ceu fumus, aperto.
Disce igitur variare genus. sic excita virtus
Certius erumpens miros prodibit in usus.
Quod poteris, toties iteratis, noscere signis
Sed jam signorum causas exponere praestat,
Unde tot exsistant vario discrimine lusus,
Innumeraeque vices &tot miracula rerum,
Quae te suspensum tenuere, ac multa putantem
Hactenus, &dubiae tribuentem plurima sorti.
Atque hic praecipue juvat inspectare fluentis,
Quod jam praemonui, momenta alterna vaporis,
Utrum stagnet iners, an quoquam pondere vergat;
Illa etenim nunquam non edita signa sequuntur.
Atque haec ipsa quidem caelo manifesta patenti;
Sed quae, ni caveas, causa latitante, molestam
Haud raro injiciant tibi non bene cognita curam.
Fiet enim interdum, ut, quanvis &limite jusso,
Et delectu habito, statuas duo corpora secum,
Quaesita incassum conere extundere signa.