Latin · Dactylic hexameter
162
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 162
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc non idcirco, quia signis apta ferendis
Desit materies, atque hic vivacia prorsus
Semina virtutis tibi sint elisa potentis;
Sed quia librati jam neutra parte vapores
Exsuperant; &,quae secum contendere
pergis,
Aeque interfuso sunt uvida corpora fluctu.
At vero, resides nova vis si forte vapores
Exciat, incipient illi decurrere rursus;
Rursus &incipient se nota ostendere signa
Nonnunquam, quanvis &idonea tempora captes,
Lectaque constituas juxta se corpora, signis
Fiet ut elicitis aliquot, tibi plura negentur.
Hoc quoque non ideo, quod &hic exhausta fluendo
Deficiat penitus tibi virtus; sed quia centrum
Illa iterum jam nacta suum composta quiescit.
Ergo prius tecum reputa, quo pondere vergant
Arcani fluctus; utrum in contraria motu
Ancipiti nutent, anne aequo examine neutram
In partem inclinent, tum protinus abdita rerum
Se se harum ostendet ratio; nam foedere juncto
Signa quoque alternant fluctu alternante; vicesque
Hinc illae exsistunt, quarum deprendere certam
Haudquaquam is poterit causam, qui nesciat ante
Diversa alterni fluctus momenta notare.
Tu vero haec acri si contemplabere cura,
Et vigil humorum a natura intenta liquentum