Latin · Dactylic hexameter
163
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 163
Unproofread scanNot analysed yet
Lumina praemonitus minime deflexeris, unquam
Non te signorum causa indeprensa latebit.
Atque haec de signis generatim. Singula porro
Signa tibi quae causa edat, nunc accipe; rursus
Dum recolo jam dicta memor, servataque, retro
Incedens, eadem te per vestigia duco.
In primis ne parce alio, si postulet usus,
Et res ipsa ferat, te vertere; nec tibi praesens
Quaerere subsidium, poteris quodcunque, recusa,
Et modo pro variis eventibus aëre ab ipso
Adjumenta pete; ad geminas modo confuge vires,
Et quae disjungunt, &quae conjungere tendunt
Corpora. subsidiis tum demum instructior istis
Nil non expedies; rebus neque enim unica semper
Causa subest; plures concurrunt saepe, &eosdem
Foetus conjunctis inter se nixibus (a) edunt
Ac se jam nobis prior igneus ordine, multa
Spectandus cura, vapor offert, unde micantes
Exsiliunt flammae, &rapida tot fulgura luce
Has autem flammas ne crede ignemque creari
Qui nullus foret ante tibi, aut certa sine causa
Accensum aethereas subito prodire sub auras.