Latin
IIDI INENT
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 184
Unproofread scanNot analysed yet
Constent? ut recte procedant omnia, nexuque
Apta alia ex aliis descendant? ut nihil angat,
Et dubiam ancipiti turbet formidine mentem?
Haec reputans animo tecum, creberque volutans,
Haud aegre poteris per te deducere certis
Principiis reliqua, &veras deprendere causas.
In praesens, mihi proposui quod scilicet unum,
Sit fontem monstrasse satis, digitumque roganti
Intendisse; unde eventis primordia tantis,
Certaque virtutis mirae repetatur origo.
Nimirum haec abstrusa diu, atque incognita vulgo,
Nec minus incassum multo quaesita labore,
Aethereas demum nostra hac aetate sub oras
Prodiit e mediis in lucem educta tenebris.
Usque adeo nihil (a) est tanta caligine pressum,
Quod
(a) Hoc sententiose non minus, veteribus, nunc vulgo cognita sunt; quam vere dictum arbitror ab aucto- &vero summo cum emolumenre. Multa enim prorsus ignorata a to cognita, propter ea, quae in publicam