Latin
IIDI INENT
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 185
Unproofread scanNot analysed yet
Quod non longa dies, caecis mortalibus, almum
Sufficiens lumen, discussis detegat umbris
Quare age, &ingentes animos hinc sumere disce;
Disce hinc adversus te confirmare latentis
Naturae morem. Nimirum obscura videri
Illa fugit, latebrisque procul secreta recedit.
Verum esto, latebras amet, occultosque recessus
Quaerat, &abstruso colat invia lustra cubili;
Esto caligans affusaque plurima circum
Nox denso obnubat nostras velamine mentes,
Ingeniique hebetet visus, aciemque retundat.
Non tamen audendum minus est; tenuissima primum
Qua forte in tenebris se lux ostenderit, illuc
Tendendum; tum siqua viâ spectra, horrida spectra
Terribiles visu formae atque immania monstra,
Scyllaeque Sphingesque, &Gorgones Harpyiaeque
Occurrant; animis opus est &pectore firmo.
Discendum dubiis melius confidere rebus,
Nec flectenda ideo vestigia retro; at in iisdem
Perstandum incoeptis; dum caelo advecta sereno
Dissipet offusas tempestas clara tenebras.
Et vero ex ipsis lux improvisa tenebris
Non raro emergit, solemque optata reducit.
Nec