Latin
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
IB.
olui
ED jam, quae vacuas teneant spectacula mentes,
Sit libasse satis; neque enim sola inde voluptas
Quaerenda, aspectu quae lumina pascat inani
Nunc ad doctorum, quod nostra exorsa requirunt
Ordine progrediar memoranda reperta virorum
Et simul inventis aliquod superaddere tantis
Si Musae annuerint, adsitque vocatus Apollo,
Enitar decus, &pimplaeum afflare leporem
Ac jam, praesaga quod rebar mente futurum,
Expertus didici, verbis haec vincere magnum
Quam sit; &humanas quantum quae plurima mentes
Dulcibus illecebris capere innexasque tenere
Suevit, meque istis illectum blandius orsis
Implicuit, Novitas ausis praestantibus obstet.
Hac fit, ut indictis verborum in rebus egestas
Te premat, &veterum nequidquam opera inclyta vatum
Explores; nequidquam animo Latium omne peragres
Nusquam cogere opes; nusquam depascere honorem
Insignem vocum datur, atque avertere gazam,
Unde nitens oculos blando fulgore legentum
rae