Latin
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 52
Unproofread scanNot analysed yet
Praestinguat (a) verbis res illustrata latinis.
Adde, quod absurdis quae vix non vocibus usus
Extuleris, numerisque aegre concluseris arctis
Duras ad Pindi leges atque aspera jura,
Aonidum multo sunt perspergenda lepore.
Sed me, Parnassi tendentem ad culmina, laudis
Urget amor. juvat ire jugis, qua nulla priorum
ILI
Pressa solo tritum signant vestigia callem;
Atque meo exsortem capiti petere inde coronam.
Nam quid in angustis hominum sollertia rebus;