Latin
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 62
Unproofread scanNot analysed yet
Diversas flammae; neque enim cum prodit, eandem
Semper amat speciem; neque eosdem sumere vultus.
Splendidior nonnunquam, &lucida lumine multo
Praestinguit fulgore oculos aciemque tuentum
t sollim
Vix micat interdum, atque emergit pallida; sicut
Incertam aspicimus rara inter nubila lunam
Orbe subobscuro caeli per inania ferri
myr
Cum pluviam, &tristes terris denuntiat euros.
dis
Insuper ut multum variat lux ipsa, eademque
Non illi est semper species; ita semper eodem
Non educta modo praegnante coërcita vitro
Erumpit superas collucens flamma sub auras.
Sponte sua interdum tibi provenit, ac prope nullam
Vim, qua compellas residem prodire, requirit
Et vero, manibus vitreum si triveris orbem,
Quanquam lapsa solo jaceat neglecta catena,
Et rota non ullos segnis det subdita motus;
Lucentes, interque manus digitosque, favillas,
Obscuras noctis cernes rutilare per umbras.
Haec quoniam erumpit prope sponte, jacente catena Et cessante rota, nomen fecere vocantes Inde olli, flammae species est altera, nomen Inde etiam proprium sibi nacta, quod arte cietur. Usibus haec nostris apta est; haec sueta referre Diversam varia lucis sub imagine formam. Sed quocunque modo tibi sponte, aut prodeat arte,
Quam se se in partem dilabens flamma receptet,
Ut multum intendas aciem, observare tuendo
Non datur, usque adeo rapido cita lumine fulget,
Et subito ex oculis tenues vanescit in auras.
Sed cita non adeo vanescit flamma, micantis
Cum variam coni, aut stellae formam induit; ut non,