Latin
ELECTE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 63
Unproofread scanNot analysed yet
Diversam inter se componens lucis &ignis
Et formam &speciem, liquido distinguere po
Quas facies adeo varias praetendere nostris
Illudens oculis ignis, cum gaudeat; atque hae
Nequaquam temere exsistant, nec sorte regantur;
Sed modus &ratio intersit; cognoscere certa
Praestiterit quanam elicias utramlibet arti
Seu mavis stellae, seu coni exsistere formam
Cum tibi praerapidos urget globus incitus orbes.
Et sua demittunt pendentem vincla catenam,
Sedulus observa, qua parte ea desinit, utrum
Plana sit, an contra tenuatam cuspis obarmet.
Extrema si parte in acumen desinat; atque huic
Infra exporrectam, praescripto limite, palmam
Si porro admoris; subitam ferri inter acumen,
Subjectamque manum accendi mirabere flammam,
Quae rutili effigiem coni spectantibus offert.
Lata basis plano passae sedet aequore palmae;
Tum se se attollens, apicemque imitata coruscum
Splendentis galeae, tenuato vertice fulget,
Et ciet arguti tibi sibila flamina venti. At vero tensae si pars extrema catenae Sit plana, atque huic palmam jam non amplius, Cilla
Scilicet oblata incassum conabere quidquam
Efficere) at ferri obtuleris tenuantis acumen,
Accensam venti pariter cum murmure flammam
Cernes; sed forma, nec non &luce, priori
Dissimilem flammam; neque enim dat lucida conum;
Sed stellae in morem, quam paullo densior aër
ailuoo an
Obnubit caelo, subpallida lumine fulget.
Ut lux languidior se prodit; sic quoque stridor
Tenvior auditur, multoque remissior aurae.
Quare age, seu coni libeat, seu sideris ignes
Elicere, proprium observans addiscito morem
Rumpentis flammae; &nunc hanc, nunc protinus illam