Latin
IMPRIMATUR
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 7
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI BENEVOLO. Lectricorum Opus à Parthenio nostro susceptum, &summo studio ac labore confectum, publicam utique lucem minime aspexisset, si auctori arbitrio uti suo concessum foret. Ajebat enim, se publicam lucem vereri quam maxime, &doctorum hominum judicia vehementer formidare; quae scripsisset, primum exercendi styli gratia scripsisse, tum ut ei suppeteret, unde aliquid in gymnasio, anno scholastico ineunte, ad coronam de more recitaret. Neque vero plausus, quibus haec ipsa carmina a lectissima doctorum virorum frequentia excepta sunt, auctorem admodum movebant, ut animum ad eadem edenda induceret; quippe qui affirmaret, aliud esse auribus; aliud vero oculis satisfacere, qui in rebus discutiendis judicandisque longe auribus acriores, &severiores esse plerumque solent. Haec, &his similia causabatur auctor, quo opus ipse suum apud se suppressum haberet; nec illud publici juris fieri pateretur. Verum haec vulgo rejecta, uti nullum apud aequos rerum aestimatores pondus habuerunt, ita omnem auctori repugnandi facultatem ademerunt. Quare aliis, quorum in hoc scribendi genere judicia magni facere consuevit, nec defugere auctoritatem potuit, morem gerere coactus est.