Latin
IMPRIMATUR
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 8
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque opportunam à schola, in qua totos viginti septem annos in erudiendis adolescentibus consumpsit, nactus vacationem, &de edendo opere cogitavit, &opus ipsum summa, quoad ejus fieri potuit, cura diligentiaque perpolivit. Sublato hoc, de quo diximus, obstaculo, restabat alterum non minori utique difficultate removendum. Adnotationes enim, cane pejus &angue, ut est in veteri proverbio, aversabatur, quas nimirum ajebat, scriptoris, qui earum lumine indigeret, obscuritatem &quasi noctem quamdam rebus offusam indicare; se id unum laborasse semper, ut maxime perspicuus esset; &maluisse humilem &minus politum in scribendo, quam obscurum, aut minus dilucidum videri; praeterea, ita se in conficiendo philosophico hoc suo poemate gessisse, ut horatianum illud sequutus, quae tractata nitescere posse desperaret, omnino relinqueret. Verum, cum in opere ipso identidem non nulla loca occurrant; atque ea praesertim, in quibus aut amicos suos laudat suppresso noque mine, aut aliud quidpiam tacite indicat; quae quidem loca, etiam sine scriptoris vitio, natura sua obscura sunt, atque illustrationis omnino indigent; tandem ab amicis persuasus hac quoque in re aliorum cessit voluntati, &pauculas operi suo adnotationes apponi permisit.