Latin
IMPRIMATUR
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 9
Unproofread scanNot analysed yet
Ego itaque, cui edendi operis cura demandata est, has ipsas adnotationes elucubratus sum, in quibus mihimet ipse modum adhibui, ut, &amico ita volenti obsecundarem; &crevera, ne operi, per se claro atque perspicuo, frequentioribus adnotationibus, tenebras potius offunderem, quam lumen aliquod afferrem. Jamvero, ut de opere ipso pauca quaedam, de quibus praemoneri lectorem necesse est, à me delibentur; hic ego non meum utique judicium interponam; sed, re cum auctore communicata, quid ipse hac in sua elucubratione sequutus sit, breviter, uti ab eodem accepi, ac fideliter exponam. Ac primum; opus hoc, quod tibi exhibetur, benevole Lector, &philosophicum est, &poeticum; ex duplici nempe facultate, Philosophia videlicet, ac Poesi temperatum. Jam quod ad Philosophiam attinet; is rerum versibus exponendarum delectus habitus est, ut ea tantum, quae minus asperitatis, amoenitatis vero plurimum haberent, deligerentur.