Latin · ~7 min
Lines 1.157-1.188
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.157-188
Not analysed yet
Portari semper, nunquam portare, suesti,
Fusce, quod a nobis exigis, exigimus.
LXXIII. Sapientem non esse ridendum .
Ridemus claudum, rectum dum ridet, Alesi,
Ridemus risum de sapiente tuum.
LXXIV. Spondenti sæpe non multum esse credendum .
Sponsio spes vacua, sponsor versatilis aura;
Noli spondenti fidere, Dagne, nimis.
LXXV. Non esse variandum sermonem .
Bos mugit, sed balat ovis, variatio nulla;
Tu semper linguam, Faune, tuam varias.
LXXVI. Virtutem locali mutatione non quærendam .
Proficies, Labiene, parum, si climata transis,
Dum vitam, mores trans mare sæpe petis.
LXXVII. Vitam bestialem non imitandam .
More probaris aper, et nomine diceris Aper,
Nomine sis Aper, more vetaris aper.
LXXVIII. Cito laudare vel vituperare vitium esse .
Vituperat subito subito qui laudat, Aledi;
Hoc utrumque tuum significant vitium.
LXXIX. Dulcedinem divitiarum sæpe gravare .
Mella, cibus dulcis, sunt sæpe nocentia multis;
Divitiæ dulces pluribus, Alle, graves.
LXXX. Virtutem exercendam, vitium fugiendum .
Pro virtute vacat fervens ad turpia Vacca;
De vitio laudem quærit habere parem.
LXXXI. Non cathedram qua doceatur, sed quæ doceantur inquirent .
Qua doceat sedem quærit Plotinus et ædem;
Quærit qua doceat, non ea quæ doceat.
LXXXII. Viliorem dominari ridiculosum esse .
Ridemus murem dominantem muribus, Acci;
Te quoque collegas dum dominando premis.
LXXXIII. Superbia pacem everti .
Aeriam pacem ventosa superbia tollit,
Atque tumor mentis, Maximiane, tibi.
LXXXIV. Muneribus justitiam tolli .
Missilibus, Datiane, tuis Astræa recessit;
Vincis muneribus jus, Datiane, tuis.
LXXXV. Laudari a turpibus, vel ob turpia, laudem non esse .
Nullum credo decus laudari a turpibus, Herme;
Sed nec laudari ob turpia credo decus.
LXXXVI. Senem puerum esse non decere .
Post annos centum puer Alphesib�us adhuc est;
Non ætate puta, sed vitio, puer est.
LXXXVII. Displicere ineptum unde placere contendit .
Exemplo, Menelae, tuo testaris ineptum,
Unde placere cupit, sæpe placere parum.