Latin · ~7 min
Lines 1.125-1.229
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.125-229
Not analysed yet
Innumeras fraudes in amicos tendit Ulixes,
Quid facturus erit hostibus ergo suis.
LVII. Statum mentis esse firmandum .
Mobilibus ventis similas ludibria mentis,
Veseve, nunquam stans, sed quasi turbo volans.
LVIII. Timore mortis delicias comprimendas .
Delicias carnis spes funeris ultima solvit;
Mortem quando vides te prope, Magne, times.
LIX. Sermonem inutilem esse spernendum .
Sermo, Flacce, tuus currit nimis, accipiendus
Haud tamen est, nulla quem parit utilitas.
LX. Absque moribus genus non valere .
Stemmata continuas, recitas ex ordine patres,
Sed nisi sint mores, Damma, mihi nihil es.
LXI. Occultum hostem sævius nocere .
Cautio provisa, formido videtur aperta,
Occultus hostis sævior, Elne, tibi.
LXII. Culpam sapienti ostensam cito finiri .
Ad radios solis siccatur nonius humor,
Et tua culpa, Line, judicis arbitrio.
LXIII. Eligendum cui placeamus .
Prædicat Ermogeras non omnibus esse placendum,
Elige de multis, Regule, cui placeas.
LXIV. Studium virtutis semper habendum .
Incipit Alchidamas virtuti sæpe studere,
Sed sine fine parum proderit incipere.
LXV. Non litigare .
Exaltas in lite tuam, Germanice, vocem,
Ut furius mentis vox furiosa sonet.
LXVI. Propter fortunam non superbire .
Extolli noli, quod te fortuna beavit,
Pomponi, hæc eadem quæ levat ipsa premit.
LXVII. Moribus homines non natura dissentire .
Ejusdem naturæ homines cognosce, Menacla,
Et tamen hos morum gratia dissimulat.
LXVIII. Ut medicinam, ita et sermonem variandam .
Infirmis variis medici varianda supellex,
Sermoque, Pyrrhe, tuus quem facis ad juvenes.
LXIX. Vitiosi esse ut lateat .
Indicium culpæ nos, Clinia, dicimus esse
Quod semper latebras, semper amas tenebras.
LXX. Vitium loco non mutari .
Quacunque incedit rostratam vidimus Ybim,
Et te cum pravis moribus, Alle, tuis.
LXXI. Vitium animi et in corpore apparere .
Invidiæ flamma quia, Tigilline, laboras,
Exsiccata cutis omnibus insinuat.
LXXII. Volentem portari et alios portare .