Latin · ~7 min
Lines 1.219-1.254
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.219-254
Not analysed yet
Juris amatorem merito celebramus honore,
Præmia vel laudes abnuimus sceleri.
CIII. Non pudere peccare quem peccasse non pudet .
Quæ puer et juvenis commisit turpia Phorbas,
Tanquam si placeant, sæpe referre solet;
Sed ratio est quia quem nunquam peccasse pudebit,
Nec peccare pudet, vive et utrumque pudet.
CIV. Raritate etiam vilia placere .
Vilia divitibus notum est plerumque placere,
Nec quia vilia sunt, sed quia rara, Line.
Sic plerumque premit pretiosa frequentior usus;
Cum pisces oleant, vilia carna placent.
CV. Honesta multa vi paupertatis extingui .
Non sanguis, non oris honor, non gloria sensus,
Non gravitas morum, proderit, Aule, tibi;
Pauper enim tu semper eris, quia pauper es, et te
Colliget ulterior ulteriore gradus.
CVI. Os ad mores contorquendum .
Hostem, Laude, tuum socium tibi sæpe refingis,
Collegamque tuum diro odio insequeris;
Ergo premas laudesve modum servare memento,
Moribus ut versis os variare queas.
CVII. Placare mordacem parum proficere .
Nil tibi proficias pectendo canem atque lavando,
Paule, lava laterem, nil tibi proficias.
Nil tibi proficias hominem mulcendo caninum,
Servi, fer curam, nil tibi proficias.
CVIII. Præposterum ante docere quam discere .
Ante docere cupis quam discere, Pontiovane,
Et regere affectas, nescius ipse regi.
Quam male confundit ratio præpostera mores,
Cum docet indoctus, ducit et absque duce.
CIX. Ignotis nota esse pr�ponenda .
Visceribus peregrina tuis annectere, durum est;
Concordare sibi extranea, difficile est.
Quod jungit natura tibi, Marcelle, repellis,
Exterum et adversum vis sociare tibi.
CX. In subventu aliorum sibi non nocendum .
Ne noceas tibi, sic aliis prodesse memento;
Velle beare alios, prodere te, miserum est;
Quo vitio cum decenti plerique laborent,
Unum supra omnes Euripidem video.
CXI. Altiora casu graviore prolabi .
Altior ascensus, gravior plerumque ruina est,
Sollicitudo gravis, præproperatus honor.